monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p1, p2, IV. Sequentia.
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER PRIMUS., , III. Miracula et prodigia eius. <<<     >>> V. Sequentia.

IV. Sequentia.

1  Trans fretum cum venisset in regionem Gerasenorum, duo saevi nimis, habentes daemonia, de monumentis egressi sunt, et occurrentes ei exclamaverunt: Quid nobis et tibi, Iesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? Si eiicis nos, mitte nos in gregem porcorum. 2  Et ait illis: Ite. 3  At illi porcos invaserunt totumque gregem in salum praecipitaverunt (Matth. VIII, 28-32; Marc. VI, 1, 17). 4  Sic a legione daemonum ad duo millia porcorum grex praecipitatus est, et in mari suffocatus (Luc. VIII, 26-37). 5  Pastores autem fugerunt, et venientes in urbem omnia nuntiaverunt (Matth. VIII, 33). 6  Hominibus itaque sanatis, porcisque praecipitatis, Geraseni de ista civitate nimis territi exierunt; Dominumque, ut a finibus eorum transiret, stulti rogaverunt. 7  Gerasa est urbs in Arabia trans Iordanem, iuncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, ubi sues demersi sunt. 8  Quae interpretatur colonum eiiciens, vel advena appropinquans; gentiles significans, ad quos salvandos Filius Dei accessit, dum carnem humanam assumpsit. 9  Duo, quos legio daemonum possidebat, duos figurant populos, Iudaeorum et gentilium; quibus dominabatur universitas vitiorum. 10  In sepulcris habitabant, quia mortuis operibus, id est peccatis, serviebant. 11  Satanae debilitas in hoc manifeste patescit, quod nec porcis sine permissu Dei nocere potuit. 12  Nota quod, dum praedestinati ad vitam ad Dominum convertuntur, et sana ratione utentes salvantur, spurci tumidique idololatrae, et omnes reprobi nequitiis inhaerentes, qui per porcos designantur, in stagno lutulentorum actuum sorditati condemnantur. 13  Ascendens Iesus in naviculam transfretavit et Capharnaum venit. 14  Ibi cum esset, multi ad eum convenerunt; et domum implentes, verbum eius audierunt. 15  Tunc a quatuor viris paralyticus delatus est, et grabatum in quo iacebat, nudato tecto, ante illum demissum est. 16  Porro clemens Dominus fidem portitorum vidit et paralytico peccata dimisit, eique, murmurantibus Scribis, ait: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 17  Statim ille surrexit, et, sublato coram omnibus grabato, in domum suam abiit (Matth. IX, 1-7; Marc. II, 3-12; Luc. V, 18-26). 18  Inde Iesus transiens Matthaeum in teloneo sedentem vocavit, et secutum ex publicano apostolum et evangelistam sublimavit (Matth. IX, 9). 19  Discumbente Domino in domo Levi, Pharisaei murmurabant; eique, quod cum publicanis et peccatoribus manducaret, derogabant; sed benignus doctor pravos eorum meditatus attendit, utilemque sententiam proferens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. 20  Non veni vocare iustos, sed peccatores (ibid. 10-13; Marc. II, 15-17; Luc. V, 29-32). 21  Dominus ideo peccatorum convivia frequentabat, ut invitatores suos docendo invitaret, et transferret ad coelestes epulas. 22  Dum loqueretur Iesus cum discipulis Ioannis, et reprehensus esset a Pharisaeis cur discipuli eius, ut Ioannis, non ieiunarent; aptam protulit similitudinem de filiis sponsi non lugentibus quandiu cum illis est sponsus, et de commissura panni rudis in vestimentum vetus, et de vino novo in utres veteres non mittendo (Matth. IX, 14-17; Marc. II, 18-22; Luc. V, 33-39). 23  Sic probat arctas observationes novae legis non esse carnalibus imponendas nondum renovatis, donec palam patesceret renovatio spiritualis per mysterium Dominicae passionis et resurrectionis. 24  Loquente Iesu ad turbas, Iairus archisynagogus accessit, ad pedes eius procidit, eumque adorans dixit: Domine, filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. 25  Benignus opifex surrexit, et cum illo protinus abiit. 26  Turba vero multa sequebatur illum, et comprimebat. 27  Mulier autem quae fluxum sanguinis patiebatur duodecim annis, quae omnem substantiam suam erogaverat medicis, quibus falsi theologi, seu philosophi, legumque designantur saecularium doctores, nec ab ullo potuit curari, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius. 28  Dicebat enim intra se: Si tetigero fimbriam vestimenti eius tantum, salva ero. 29  At Iesus conversus et videns eam, dixit: Confide, filia; fides tua te salvam fecit. 30  Confestim fons sanguinis eius siccatus est, et salva facta est (Matth. IX, 18-22; Marc. V, 22-34; Luc. VIII, 41-48). 31  Deinde Christus, cum in domum principis venisset, et tibicines turbamque tumultuantem vidisset, dixit: Recedite; non est mortua puella, sed dormit. 32  Et deridebant eum. 33  Eiecta turba, conclavim intravit, secumque Petrum et Iacobum et Ioannem et patrem et matrem puellae introduxit, manum eius tenuit, ipsoque iubente puella surrexit, illique dari manducare praecepit, et fama haec in universam terram exiit (Matth. IX, 23-26; Marc. V, 35-43; Luc. VIII, 49-56). 34  Iairus interpretatur illuminans, vel illuminatus, et significat Moysem aliosque legis doctores; duodennis autem filia, Synagogam; haemorreusa vero, gentium Ecclesiam, quae prius per Christum fidem tetigit et sanitatem a profluvio idololatriae, carnaliumque voluptatum, gratiosa praeripuit. 35  Tandem, sicut puella iussu Domini postea revixisse dicitur, sic Israel, cum plenitudo gentium introierit, salvabitur. 36  Inde Iesu transeunte, secuti sunt eum duo caeci, clamantes: Miserere nostri, fili David. 37  Oculos eorum tetigit, eosque illuminavit. 38  Egressis illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum et daemonium habentem. 39  Eiecto autem daemone, locutus est mutus et admiratae sunt turbae, dicentes: Nunquam apparuit sic in Israel. 40  Pharisaei vero dicebant: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemones (Matth. IX, 27-34). 41  Iesum in deserto turbae requirebant, et inventum, ne discederet, sibi detinere optabant (Luc. IV, 42). 42  Cum turbae irruerent, ut verbum Dei audirent, Iesus in navem Simonis ascendit, eumque a terra in stagnum Genesareth reducere pusillum rogavit. 43  Ibi sedens turbas docuit, et, ut loqui cessavit, Simoni, qui tota nocte frustra laborarat, dixit: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. 44  Quod cum fecissent, copiosam concluserunt multitudinem piscium, qua satis onustum rumpebatur rete eorum (Luc. V, 1-11). 45  In diebus illis exiit in montem orare, et pernoctans erat in oratione Dei. 46  Die facto, discipulos suos vocavit, et duodecim ex ipsis elegit, quos et apostolos, id est missos, nominavit. 47  Duodecim autem apostolorum nomina haec sunt: Simon Petrus et Andreas frater eius, Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus, Simon Chananaeus, et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum (Matth. X, 1-4; Marc. III, 16-19; Luc. VI, 13-16). 48  Sacratus apostolorum numerus non vacat a mysterio. 49  Duodenarius enim numerus designat eos per quatuor climata mundi fidem sanctae Trinitatis praedicaturos. 50  Quaternarius numerus triplicatus duodecim facit, quorum figura in multis antea praecessit. 51  Apostoli figurati sunt XII filiis Iacob, XII principibus plebis Israel, XII fontibus repertis in Helim, XII lapidibus altaris, XII lapidibus de Iordane elevatis, XII bobus sub mari aeneo, XII stellis in corona sponsae, XII fundamentis, XII portis supernae Ierusalem, quam refert Apocalypsis. 52  Multis et aliis figuris praenotati sunt, quibus ad dispensanda populis Dei mysteria insigniter excellunt. 53  Gloriosus Emmanuel totam Galilaeam circuivit; in villis, castellis et urbibus, id est parvis et magnis, absque discretione personarum, evangelium praedicavit. 54  Non potentiam nobilium, sed salutem credentium attendit, et post mellifluam praedicationem, curavit omnem languorem et infirmitatem; ut quibus non suaserat sermo, persuaderet operis magnitudo. 55  Videns turbas Iesus, misertus est eis, quia vexati erant et iacentes, sicut oves pastorem non habentes. 56  Duodecim itaque convocavit, et potestatem illis dedit ut immundos spiritus eiicerent et omnem infirmitatem curarent. 57  Euntes, inquit, praedicate, dicentes quia appropinquabit regnum coelorum. 58  Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite. 59  Gratis accepistis, gratis date. 60  Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris; non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam (Matth. IX, 35; X, 10; Marc. VI, 6-9).



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER PRIMUS., , III. Miracula et prodigia eius. <<<     >>> V. Sequentia.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p1, p2, IV. Sequentia.